ORPHEUM Theatrum

ORPHEUM Theatrum
ORPHEUM Theatrum
apud Martialem de Spectac. Epigr. 21. v. 1.
Quidquid in Orpheo Rhodope spectâsse theatro
Dicitur; exhibuit Caesar, arena, tibi etc.
A similitudine dicitur veri Theatri, quod esset in Threiciis vallibus seu planitie ad Haemum Rhodopenve; ubi canente Orpheô silvas, saxa, feras motas diximus: quae ad veri Theatri similitudinem refert Poeta, ut Ovid. Met. l. 11. Haec in Amphitheatro repraesemptavit Domitianus, in quo
Repserunt scopuli mirandaque silva cucurrit,
per machinamenta scil. νευροσπαςτικὰ; vel ab hominibus in truncis arborum scopulisque latitantibus:
Et supra vatem multa pependit avis:
filô vel reti coercitae tenuissimô: Tandem ipse, non quidem a Bacchis, sed ab urso, vere discerptus est. Damnatus nempe quispiam ad mortem, qui Orphei schema in hoc ludo gerebat, ab urso laniatus est, ut verum Orpheum a Bacchis discerptum, ad vivum exprimeret. Vide Gronov. ad loc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • NEUROSPASTA — vide supra iMechanice, infra Orpheum theatrum, it. Sigilla …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”